라틴어 문장 검색

Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:3)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
horologium mittam et libros, si erit sudum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 3:2)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Ab ijsdem Legibus & Corollariis pendent demonstrata de temporibus oscillantium Pendulorum, suffragante Horologiorum experientia quotidiana.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:3)
In horologiis & similibus instrumentis, quae ex rotulis commissus constructa sunt, vires contrariae ad motum rotularum promovendum & impediendum si sunt reciproce ut velocitates partium rotularum in quas imprimuntur, sustinebunt se mutuo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:8)
Et hujusmodi Propositionibus Hugenius, in eximio suo Tractatu de Horologio oscillatorio, vim gravitatis cum revolventium viribus centrifugis contulit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 35:7)
Igitur in Horologiis, si vires a Machina in Pendulum ad motum conservandum impressae ita cum vi gravitatis componi possint, ut vis tota deorsum semper sit ut linea quae oritur applicando rectangulum sub arcu TR & radio AR, ad sinum TN, Oscillationes omnes erunt Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 47:2)
Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita perdiderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:8)
Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen meum legat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:26)
Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION