라틴어 문장 검색

ille quoque, si secum cogitet, et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:5)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu universi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in immobili, videlicet terra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:9)
Sumatur horologium ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per compressionem laminae ferreae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:2)
deinde ponatur horologium illud movens per pondera super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:4)
et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moveatur quam solebat, propter diminutam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:5)
Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
ut in motu indicis horologii, et rursus in motu pilae sclopeti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:3)
Eae sunt quae indicant naturae motus gradatim continuatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:2)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
laminae in horologiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:6)
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi 'prius'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:2)
3. Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 175:1)
relligiosa gradatim ascendit, 'vias', 'domos', 'templa'. videtur autem et diis invidiam facere, qui templa sua violari cadaveribus passi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3651)
ergo et gradatim accedit ad desperationem, quae cogit pacem esse poscendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3082)

SEARCH

MENU NAVIGATION