라틴어 문장 검색

Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur - et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:23)
"Hospitalitatem persequentes,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:16)
tuam putabis, Tam non invida tamque liberalis, Tam comi patet hospitalitate:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV7)
infert enim Didonem post habitum cum Aenea colloquium et iunctam hospitalitatem, 'quare agite o tectis iuvenes succedite nostris' et supra 'urbem quam statuo vestra est' et 'Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur', [post actum publicum,] diis sacra iussisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6322)
amaracus hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6931)
hospitio licet Probus quaerat, quid sit 'iungimus hospitio dextras', tamen septimus casus est, id est iure hospitalitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 831)
semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2076)
dextramque amplexus inhaesit ostendit virum et virtutis et hospitalitatis amatorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1241)
cui Euander et sepulchrum fecit et locum sacravit, non quod ille merebatur, sed hospitalitatis causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3456)
adde hue, si placet, unguentarios, saltatores totumque ludum talarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:12)
Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:5)
quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 46 5:10)
in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expediunt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:25)
Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit 'non patiaris genus tuum interire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:31)
Cosmus etiam excellens unguentarius fuit, a quo unguenta dicta sunt Cosmiana.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XVIII*2)

SEARCH

MENU NAVIGATION