라틴어 문장 검색

et diem quoque praedicere posset qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 464:1)
quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 212:1)
Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:3)
Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes.
(카이사르, 내란기, 3권 73:7)
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 325:1)
Scipio avidior etiam certaminis erat, cum a spe quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 270:1)
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 291:1)
Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare.
(카이사르, 아프리카 전기 51:4)
dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 17:2)
obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:1)
ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:1)
Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum.
(카이사르, 아프리카 전기 73:6)
Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 8:2)
et bene utitur veniali statu per excusationem paupertatis, ut conciliet hostium animos, quasi necessitate adversus eos dimicaverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6152)

SEARCH

MENU NAVIGATION