라틴어 문장 검색

cum quidem ei, qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 177:6)
Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장9)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 133:2)
laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 523:1)
pugna abstineret reciperetque sese, si hostium equitatum exeuntem vidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 358:1)
per dies aliquot nihil ultra motum quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 358:3)
Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 52장2)
meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 667:2)
Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebatur, quod quotienscumque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat.
(카이사르, 아프리카 전기 72:1)
expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장2)
Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장4)
Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 68장3)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
P. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION