라틴어 문장 검색

Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장2)
sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 4장3)
et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장3)
Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장1)
sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장8)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
hic autem Mettius Fufetius cum apud Albanos summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates vocatus, iure societatis venit quidem, sed in ipso proelio ad hostes defecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6427)
quem cum Romani insequerentur, ignorantes et fugere credentes, in hoc genus fraudis incurrerunt et ab hostibus in proelium recurrentibus caesi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1534)
Interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장11)
" Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit.
(세네카, 행복론, Liber III 169:7)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 275:1)
cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 224:1)
itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita in fugam averterunt classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 227:2)
itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 627:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION