라틴어 문장 검색

Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 60:5)
Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 4:1)
Quo facto cum aliis alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 26장2)
Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장6)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
- Philadelphia, fortissime resistentibus Americanis, ab hoste expugnata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.6)
nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 544:1)
Divulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem civitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praevisis et suis convocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:3)
Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 5:1)
medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:4)
Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 4:2)
hostes, interim, haud timidi resistunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.52)
Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장9)
"resiste hic fretus solio, nos propulsabimus hostem, nos bellare iube."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권118)
quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION