라틴어 문장 검색

III. HUCUSQUE rex occupatus fuit in rebus domi constituendis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 1:1)
Sed dominus Ravenstonnus, vir magnae apud Maximilianum auctoritatis, qui et ipse iuramentum abolitionis simul cum domino suo sumpserat, sed revera privata motus ambitione (atque, uti credebatur, incitatus et corruptus a Gallis) imperatorem et Maximilianum dominum suum deseruit, seque partibus populi ducem et caput praebuit, oppidaque Hyprarum et Slusiae cum castellis occupavit, statimque ad dominum Cardesium, Picardiae sub rege Gallo praesidem, misit ad auxilia ab eo petenda, atque insuper postulans ut ipse Cordesius regis sui nomine unitorum oppidorum protector esse et armis reliqua subigere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:6)
Deus hucusque gladio meo affuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:6)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
Innuunt enim illud, hucusque, et non quomodo, vel ex quo fonte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:12)
ut tollatur omnis admiratio, haec quae adducimus homines hucusque latuisse et fugisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:3)
7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:1)
Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum varietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:3)
tum certe hucusque judicandum est posse esse in natura aliquem talem motum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:3)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Fatales hucusque manus, crebrisque notatae prodigiis abiere minae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:16)
Hucusque minatus haerebat retroque fuga cedebat inerti:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:135)
haec adversus Togonium verbis moderans neque ultra abolitionem sententiae suaderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장11)
quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장3)
manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION