라틴어 문장 검색

Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:6)
Continuo sine mora Rotholdns, miles acerrimus, videns quia ars et flamma Sarracenorum invaluit, machinaque cum inhabitatoribus suis humi procubuit, a moenibus urbis, in quae a machina descenderat ante incendium una cum Petro Longobardo, [0570C] milite praeclaro, celeri pede desiliit, quod nullum eis auxilium ferebatur, et in vallo juxta muros constiterunt illaesi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:1)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)
Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:1)
quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis, humi prostratis sub obtutibus eius, pacem hoc tribuit pacto, ut ad sua redirent incolumes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 5:2)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:3)
Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 4:1)
ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:2)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Ore serit uirus coluber, sic toxicat edem.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:4)
Hospes ait colubro:
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:5)
Non exit coluber nec uult exire, sed heret Amplectensque uirum sibila dira mouet.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:7)
Humi sedebat scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae detriminastipes in triviis erogare.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION