라틴어 문장 검색

et hic est hydrus, quem Cadmus in Boeotia occidisse fertur, cuius dentes ipse partim ibidem sevit, partim Aeetes in Colchide, ex quibus utrique seges armatorum hominum nata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1408)
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.9)
iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum ad dominumque redit Actaque verba refert:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권163)
neve hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:8)
saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:2)
hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis vipera proteritur pedibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum41)
nam flendo pernox inrigatum pulverem humi madentis ore pressit cernuo, donec loquentis voce praestrictus Dei expavit ignem non ferendum visibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium11)
mox omnis sanies deserit et dolor ceu nullo laceram vulnere dexteram, siccatusque perit vipereus liquor, hydrum praecipitem dum rotat inpetus, arsurum mediis intulit ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권10)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)
sic fata Christum vertice cernuo supplex adorat, vulnus ut inminens cervix subiret prona paratius.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis37)
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:14)
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:2)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:4)
gemmantem pateram rex ipse retentans fudit turicremis carchesia cernuus aris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 39)

SEARCH

MENU NAVIGATION