라틴어 문장 검색

inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 2911)
cur non divitiis Croesum superare potis sit uno qui in saltu tot bona possideat, prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1153)
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur propter quod secum comites educit asellas exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI240)
circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 15:3)
Passaque ab auriferis tellus exire metallis Pactolon:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:17)
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:12)
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris Ausonias Caesar iam parat ire vias?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI1)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones Et Getici tuleras sidera pigra poli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV1)
Saepe recusatos parcus duxisse triumphos Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI8)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Felix auriferae colone terrae, Rectorem vacuo sinu remittes Optabisque moras, et exeuntem Udo Dalmata gaudio sequeris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII2)
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas, Miraris, Latia factus in urbe senex, Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem Et repetam saturae sordida rura casae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI1)
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, Ibis, io, Romam nunc peregrine liber Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II1)

SEARCH

MENU NAVIGATION