라틴어 문장 검색

Hoc vero in loco dum diu praestolarentur adventum inimicorum, nec quisquam illorum adhuc in jactantia sua descendisset, rex quemque suorum in sua remisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:4)
Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes [0609C] Longobardorum contentionem saevissimam et nimiam jactantiam liberationis Boemundi, non valentes eos ab errore suo avertere, via, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:6)
Turcorum minas et jactantiam minuas, et in nomine Christi a praesenti obsidione repellas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:6)
sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et jactantia magna profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:3)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)
tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:14)
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:17)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:1)
ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur.
(아풀레이우스, 변명 2:4)
"Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus illusit aetatulam meam:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:7)
"Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:12)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:2)
"nec tibi natales ac ne dignitas quidem, vel ipsa qua flores usquam doctrina profuit, sed lubrico virentis aetatulae ad serviles delapsus voluptates, curiositatis improsperae sinistrum praemium reportasti."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION