라틴어 문장 검색

In iis vero quae jam fiunt circa scientias, est vertigo quaedam et agitatio perpetua et circulus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:12)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:4)
deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi invocet, ut sibi oracula pandat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:9)
homines statim de magis exquisita fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem phantasiae, discursuri fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:3)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:11)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:1)
Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:8)
veluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:10)
vel per compressiones, extensiones, agitationes, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:3)
Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:41)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)
Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장4)
At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION