라틴어 문장 검색

tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장2)
Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:1)
tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:2)
Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:1)
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:1)
Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:1)
Saxo pilae, quae totum onus sustinent, instructae sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 37:1)
super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 37:2)
Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 6:1)
parva tellure diremti, Inde manus spectant, vultusque agnoscere quaerunt, Quo sua pila cadant, aut quae sibi fata minentur, Facturi quae monstra forent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:2)
Ipse manu sua pila gerens, praecedit anheli Militis ora pedes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:56)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXII4)
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis, Nec praetor medio cogitur ire luto, Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI3)
Captabit tepidum dextra laevaque trigonem, Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION