라틴어 문장 검색

ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII63)
nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권121)
Altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:3)
ecquis in idolio recubans inter sacra mille ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture, non putat esse deum summum et super omnia solum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 368)
sescentas numerare domos de sanguine prisco nobilium licet ad Christi signacula versas turpis ab idolii vasto emersisse profundo, si persona aliqua est aut si status urbis, in his est;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권173)
aspice quam pleno subsellia nostra senatu decernant infame Iovis pulvinar et omne idolium longe purgata ex urbe fugandum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권182)
cessisse parentibus omne idolium semper feliciter et pede dextro, enumerat longi vim temporis, excitat ipsam crinibus albentem niveis et fronte vietam, ore reposcentem querulo sua numina Romam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 229)
discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae, carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis, inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, virgarum concrepitare fragor, ungula fixa cavis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur, ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION