라틴어 문장 검색

Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:2)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
Sic uulpes ieiuna redit, sic fallitur audens Fallere, sic telo leditur ipsa suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:13)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
"Immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva ei gravia somniare autumant:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:12)
Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quae me formavit non canem sed asinum, quippe cum viderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos!
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:2)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)
At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:4)
Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)
ego numquam potui scribere ieiunus;
(ARCHIPOETA, IV46)
me ieiunum vincere posset puer unus:
(ARCHIPOETA, IV47)
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
(ARCHIPOETA, IV55)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)
- Taedet mentionis, quae mihi, Ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium Dat ieiuna anima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:6)
Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione . Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION