라틴어 문장 검색

) cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 4:3)
Stetitque sententia, ut Sabinianus cultus quidem senex et bene nummatus, sed imbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus, praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam, et successurus Barbationi, ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, (ut iactabant,) a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 5:1)
Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 14:1)
Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 7:1)
Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:2)
Statimque concitus ira immani, cum armigera manu, festinatione ipsa tutissimus pervolavit, et grassatoribus foeda consternatione depulsis, residuos duos tribunos sacramento solvit (ut desides et ignavos):
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 2:1)
Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 15:1)
Aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat cum sit opportunum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:3)
Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi, sine utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 4:1)
Post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depresses aliquos iudiciorum eripiens flammis, Non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse firmabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 7:1)
Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:2)
Priora tam neglegenter aliunde excerpta, ut nonnumquam intellegi iam nequeant, nisi fontem ipsum adeas vel fragmenta quae praebent alio modo supplere coneris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:8)
eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam.
(아풀레이우스, 변명 51:21)
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant, - si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere.
(아풀레이우스, 플로리다 9:1)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION