라틴어 문장 검색

Adeo ut mirabili consensu et plausu, et magna omnium ordinum frequentia, Plantagenista iste fictitius ad castrum Dublinense adductus esset, atque ibi tanquam rex salutatus, stipatus, et honoratus, puero satis decore se gerente, nihilque committente quod ignobilitatem generis sui argueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:8)
Verum capitalis iste hostis noster (pro generis sui ignobilitate) honorem gentis Anglicae conculcavit, foederatos nostros charissimos vendendo et mercaturuam quandam sanguinis et fortunarum nobilium et aliorum subditorum nostrorum exercendo per bella ficta et paces ignominiosas, non alium in finem quam ut arcas suas thesauris imperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:2)
At in planta, radix (quae instar capitis est) regulariter infimo loco collocatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 287:4)
Id certe praestitum est in tractatu unionis inter delegatos Angliae et Scotiae, qui conventus regulariter et optime ordine processit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:6)
Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per ignobilitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장6)
Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant, cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장2)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)
ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello obscuri, ita praemiorum expertes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장4)
Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:1)
Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem Romae honoribus functum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:1)
Sunt enim quinque hic dictiones compacte regulariter, et unam faciunt constructionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 81:2)
quapropter tam cantiones quas nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia cuiuscunque modi verba sunt armonizata vuigariter et regulariter, cantiones esse dicemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 124:2)
iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:3)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION