라틴어 문장 검색

Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:3)
Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 3:1)
Sed quamvis amoris omnino fugiam illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi nunquam recusabo praestare favorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:7)
Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
Et nota quod si vitiispectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris,facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spirituambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 85:6)
moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:7)
Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:1)
Descriptiones muralium machinarum, ballistae, scorpionis vel onagri, arietis, helepoleos, ac malleoli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장1)
Scorpionis autem (quem appellant nunc Onagrum) huius modi forma est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 4:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
oculis illaqueat, facie predatur?
(ARCHIPOETA, X32)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:3)
ERRANTEM per agrum uulpes derisit onagrum, Quem pro laude soni uesci dedit illa leoni;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION