라틴어 문장 검색

Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:3)
Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:5)
ignotae ignobili, ut nam saepe favos ignotus adedit stellio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7951)
nam 'laqueis feras captare' ad venationem pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1393)
pedicas laqueos, quibus pedes inlaqueantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3071)
Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:11)
septimus hebdomadi venit superaddere sextae hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum cuncta remittentem contractibus inlaqueata multimodis, hominemque hominis de morte levantem, inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3328)
callidus inlaqueat volucres aut pcdicis dolus aut maculis, inlita glutine corticeo vimina plumigeram seriem inpediunt et abire vetant.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum10)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
munera navium saevos inlaqueant duces.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 166)
postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 242:3)
deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 662:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION