라틴어 문장 검색

Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris Offert et felle mellito cumpluit orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:6)
Juno, quae jampridem joviales tactus fuerat dedignata, tanta fuit inebriata laetitia, ut crebro oculum praeludio, maritum ad venereas incitaret illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:17)
dumque fornicariis excessibus cum adultero perpetuat concubinatus illecebras, ab eodem suscipiens, pro filio, spurio compotitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:46)
Illic Daphnes, ne virginalis ferae jacturam sustineret, fuga Phoebi fugabat illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:11)
Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:7)
Quare, in neutram alicujus injuria debacchatur, quae non [0478D] grassetur in alteram, neutri alicujus illecebra novercatur, quae non inimicetur et alteri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:9)
stupra vero et adulteria et omne taleflagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:4)
si multiplicentur, non oblectaveris super ipsos;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:23)
Et omnia que desideraverunt oculi non negavieis, prohibui cor meum qui omni voluntate frueretur, et oblectaret se inhiis que paraveram;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:8)
"Bonus lector humilisese debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsusalienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquamde scientia sua præsumat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:5)
"Gaudet de pauco Deus oblectatur in ipso."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 9:21)
ut ei moriantur omnes corporis delectationes, et cupiditatibus omnibus, mundique illecebris etiam ipse moriatur, sicuti mortuus erat Paulus dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:4)
Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:3)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION