라틴어 문장 검색

Servum haud illiberalem praebes te;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 518)
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 348)
deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:1)
cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 219:1)
rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:1)
indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, 3 idem in me meam 4 cotidie cogor dictare sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:7)
Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:1)
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:7)
et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION