라틴어 문장 검색

isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:2)
"uterque sexus sanctitati displicet, medium retentat inter alternum genus, mas esse cessat ille, nec fit femina, felix deorum mater inberbes sibi parat ministros levibus 1 novaculis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1440)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus, et quae imberbes didicere senes perdenda fateri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 127)
Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem6)
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu, quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam conexis sibimet festum plausere Napaeis, dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic, Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem12)
"cernere iam videor quae sint tibi, Burge, futura ( diceris sic);"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem63)
"captivos hic solve tuos, et per iuga Burgi laeta relaxatae fiant vineta catenae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem109)
"non istum Naxus, non istum Cirrha requirat, sed mage perpetuo Burgus placitura petatur."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem112)
BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras, Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa portantem frontis campo per concava montis par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem7)

SEARCH

MENU NAVIGATION