라틴어 문장 검색

quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 4:2)
maioraque coeptantes, pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 5:2)
Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:1)
Sed postea, mediante inter illos spiritu discordiae, separati sunt ab invicem, et tamen remota querentes habitacula semper iactitabant etiam se visiones angelicas vidisse et signa fecisse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:4)
mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 95 100:3)
Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:1)
Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:10)
Quin et violenti ut sint necesse est, ut quae verbis iactitarunt revera praestent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:7)
Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 1:1)
"Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:108)
Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:8)
Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 5:1)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Nec vetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION