라틴어 문장 검색

Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit Dicere, cum corpus nulla litura notet, Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor, Miraris?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVIII1)
nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 1:4)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
utque meus lima rasus liber esset amici, non semel admonitu facta litura tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 49)
ipse mihi placuit mendis in talibus error, et vix invita facta litura manu est, "viderit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 18)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 16)
littera suffusas quod habet .maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 110)
Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere, Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 122)
vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non multa dies et multa litura coercuit atque praesectum deciens non castigavit ad unguem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:8)
nam spirat tragicum satis et feliciter audet, sed turpem putat inscite metuitque lituram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 160)
iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:3)
si neminem innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 14:17)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION