라틴어 문장 검색

Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:11)
Ab hinc et deinceps, paulatim peregrinis chare omnia vendebantur, sed tamen munera imperatoris nequaquam duci imminuta sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:6)
Dei etiam auxilio et misericordia nervi arcuum eorum, prae pluvia molliti ac defecti, nil poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:4)
sic vires nostrorum imminutae, nequaquam stare poterunt nunc adversus tot millia gentilium, ut nobis ex relatione comitis Reymundi innotuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:4)
Video, quomodo prae timore mortis, et novi rumoris, populus noster imminutus ac dilapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:7)
Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:9)
Sed dehinc nimium casu adversante, multis suorum prostratris ac sagittis [0614C] imminutis, bellum Turcorum nimis invaluit, donec tota manus Turcopolorum exterrita, et fuga dilapsa ad loca tabernaculorum divertit, comitem in mediis periculis deserens, cujus Provinciales milites fere omnes detruncati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:12)
Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:1)
Sed ecce nomen tuum vehementer imminutum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:5)
Boemundus vero et Tankradus, qui in dextro latere cum hostibus luctabantur, Deo miserante, coeperunt praevalere, hostes invadere et sternere, donec virtus eorum imminuta est, et ipsi fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:12)
et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
quem si occideritis, nequaquam virtus nostra propter hoc erit imminuta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:7)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION