라틴어 문장 검색

Locorum imminutio operandi “negativum infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem «patrimonii socialis», hoc est illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:9)
nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 127:3)
nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:2)
cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 167:6)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)
ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότησ), sumpta ex adverso probatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 244:4)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION