라틴어 문장 검색

Hanc famam crudelem dux et sui comperientes, equorum velocitate invecti, Turcis a caede hac revertentibus in valle montium regionis Hasart properata via occurrerunt, non modicam stragem illorum lanceis et gladiis illic facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:1)
Eodem quoque tempore, et anno primo regni Baldewini regis, comes et princeps potentissimus de civitate Ninive, quod vulgo dicitur Navers, Willhelmus nomine de terra et regno occidentalis Franciae egrediens, et iter per Italiam faciens, ad portum, qui vocantur Brandiz, navigio alto mari invectus est cum quindecim millibus equitum et peditum virorum pugnatorum, absque sexu femineo innumerabili, et ad civitatem nomine Vallona secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 50:1)
Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Altera autem minor navis non recto gubernaculo sulcans, sed ignaro magistro invecta errans, caeca nocte repentino et facili cursu super naves hostium irruit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:1)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Et veritatem intelligo puram,in qua nichil inmisceatur falsitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:18)
Nam ut idem ait, "Bonum est verum,si non aliquid illi immisceatur adversi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:19)
non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum,nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:12)
Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei non ad se pertinenti,ut dicit regula juris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 4:6)
«Pessima consuetudoest despicere veritatem» puram, in qua nihil immisceatur falsitatis, namut idem ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:15)
Bonum est verum, si non aliquid immisceatur aversum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:16)
"Bonum est verum, si in eo nihil immisceatur adversum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 142:5)
" Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque reiad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:20)
"Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:22)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION