-
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
-
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)
-
certaturus leviter ibi statuit immorari, alimentis destituendos forsitan cedere existimans Persas.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 24:2)
-
Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:2)
-
Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus, immorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe, contra quam oportuerat, gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem eisdem ministris velut apparitoribus gerebantur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 43:1)
-
Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:1)
-
Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:6)
-
Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:3)
-
Hic vero petendum videtur ab iis in quorum manus hoc opus nostrum inciderit, ut in bonam partem accipiant quod tam diu in legibus quae huius regis tempore latae sunt commemorandis immoremur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:2)
-
Domini mei, non libenter huic parti immoror.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:22)
-
Rex enim, etsi cives sibi conciliare non poterat modis ab Edwardo Quarto usitatis, tamen affabilitate et aliis favoribus regiis eos semper devinciebat seque illis multum dabat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:20)
-
Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:10)
-
Itaque ei remissioni credendum est, quae etiam immoratur, et jactationem, foetoremque quemdam oris, quem ὄζην Graeci vocant, minuit.
- (켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:3)
-
sed quod repulse inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio.
- (켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:4)
-
Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:5)