라틴어 문장 검색

Quam quidem incommutabilitatem Dei, immortalitatem ipsius appellamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:2)
Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
Ab optimo porro invidia longe relegata est, itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse potuerit, effici voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:19)
Maxime autem Deo, et his omnibus qui tanta beatitudine sunt corroborati, ut jam in peccatum labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:23)
Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, non posse mori;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:6)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)
Nam dum in aeterna patria eiiungitur qui ubique totus est, de eo habet posse quicquid habuerit et velle, praeter id solum , quod infatigabili desiderio concupiscit ut per resurrectionem circumdetur stola demutatae carnis, quoniam tunc erit perfecta beatitudo sanctorum cum ad id fuerit Christo largiente perventum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:6)
'Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem aspexeris.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 28:2)
Quanta quidem istis erat beatitudo et gloria, humana non posset vobis lingua referre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:4)
vos autem taliter eius studeatis exaudire praecepta, ut ad eius beatitudinis mereamini gloriam introire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:4)
Et quantumcunque quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 22:2)
Gaudeo itaque si tanta beatitudine digna merear inveniri ut vobis vel aliis causa esse valeam vel benefaciendi occasio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:4)
Fateor et est verum virum vestrum omni probitate gaudere nec non prae cunctis in orbe viventibus beatitudinis gaudiis honorari, qui vestrae celsitudinis gaudia suo meruit amplexu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:11)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION