라틴어 문장 검색

Namque si ponantur ij iiij viij xvj xxxij lxiiij, inter hos omnes dupla proportio est. Apparet etiam haec proportionalitas in binis proportionibus ab unitate alternatim parte altera longioribus quadratisque dispositis a prima multiplicitatis habitudine, id est a duplici per cunctas superparticularis habitudines proportionesque discurrens;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 22:7)
In his quoque eadem laterum ratio est. Namque exuno cybo, qui propinquior est, una medietas duo latera colligit, ex alternatim vero posito unum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:17)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:2)
Inmutatio est, inquit, epitheti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 6:3)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Sunt alii loci plurimorum versuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione verborum a veteribus transtulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:1)
et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5264)
nam lugentum mos est prioris habitus inmutatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 935)
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant τρόπουσ, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 5:1)
Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:3)
Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:2)
aut de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:6)
Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:5)
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION