라틴어 문장 검색

De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:4)
In hac legatione usus est rex opera Edwardi Poyningi equitis aurati et Guilielmi Warhami, equitis item aurati et iuris canonici doctoris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:8)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:2)
Inmutatio est, inquit, epitheti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 6:3)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Sunt alii loci plurimorum versuum quos Maro in opus suum cum paucorum immutatione verborum a veteribus transtulit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:1)
et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5264)
nam lugentum mos est prioris habitus inmutatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 935)
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant τρόπουσ, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 5:1)
Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:3)
Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:2)
aut de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:6)
Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:5)
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION