라틴어 문장 검색

sed plane typos intelligimus et plasmata, quae universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:5)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
In votis est ut aliquando in lucem edam quae de vita scriptisque Celsi comperta habeo, subjectis operum deperditorum fragmentis, quae jam olim e libris cum manuscriptis tum typis expressis collegi.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.152)
Ita legitur in omnibus libris et manu scriptis, et typis mandatis;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).77)
Non negandum tamen apud optimos auctores, saltem quales hodie typis exarati sunt, utroque sensu modo legi laclans, modo lactens.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).320)
125, 15 calida [vel] marina, libri omnes et manu scripti et typis exarati.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).596)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)
Primum quidem igitur videndum quid est quod 'temporalis Monarchia' dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:2)
Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:12)
Hic typus virginum, haec figura sit matronarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam11)
Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:52)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:2)
Inmutatio est, inquit, epitheti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION