라틴어 문장 검색

Nec tamen herentes maculas abstergere possum, Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur, Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit, Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:3)
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Hec est que primos casus primeque parentis Abstersit maculas, uincens uirtute reatum, Diruta restituens, reddens ablata, rependens Perdita, restaurans amissa, fugata repensans, Post uespertinos gemitus noua gaudia donans, Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:2)
UndeOvidius De Remedio Amoris dixit, Inpatiens animus nec adhuc tractabilis arte Respuit atque odio verba monentis habet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:10)
Sicut qui apprehendit auribus canem, itaqui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 4:9)
qui autem impatiens, exaltabit stultitiam suam;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:13)
nam, ut idem ait, "qui impatiens est, sustinebit dampnum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:18)
"Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transitet impatiens commiscetur alterius rixæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:24)
nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:9)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
Miles tamen interea omnis apud collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 3:1)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION