라틴어 문장 검색

Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium et ad se vocari praecipit filium:
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:1)
Dixerat sacerdos, nec impatientia corrumpebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam culturae sacrorum ministerium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:1)
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 1:1)
NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:1)
Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novae taedium et impatientiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:29)
Rejicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:4)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Summa autem detinet et occupat homines impatientia hujusmodi tam inquisitionis, quam praxeos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:5)
Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:9)
Quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:30)
Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:20)
si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:25)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION