라틴어 문장 검색

Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:2)
Quae quidem tanto chariora sunt intellecta, quanto in his intelligendis major operae facta est impensa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:27)
Sed absit ut a vobis vel quolibet alio impensa mihi obsequia diu possint irremunerata iacere, si quacunque fuerint notitia mihi indicata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:12)
Sic diuisa tamen manet integra, sparsaque tandem Colligitur, diffusa redit cum fenore multo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:3)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:146)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:1)
Transgressus itaque fretum, praetercursa Chalcedone et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit, urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam impensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum, recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 3:1)
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 6:1)
Augebantur autem cerimoniarum ritus immodice, cum impensarum amplitudine antehac inusitata et gravi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:1)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION