라틴어 문장 검색

Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)
Ubi duci et principi terrae reperto injuriam et damnum sibi illatum referens, justitiam de omnibus clementer ab eo consecutus est, quin et arma et pecuniam illi in reconciliatione largitus est, ac ei conductum dominus terrae per civitates Bulgariae Sternitz, Phinopolim atque Adrianopolim pacifice dedit, et emendi licentiam, quousque ad imperatoriam urbem Constantinopolim, quae est caput totius regni Graecorum, cum omni manu sua descendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:18)
Civitatibus autem omnibus, per quas transiturus [0399B] es, ex imperatoria jussione praecipimus ut pacifice tibi omnia tuisque vendant, et quia Christianus es, Christianique tui consocii, non ultra iter tuum impediant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:6)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)
Hic vero nulla praerogativa meritorum est, nulla pietatis, sed solius mortis privilegium:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:6)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Ut praerogativam domini intelligas, servi gratiam, de S. Moyse legitur, quia sepulturam ejus nemo scit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:2)
virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:3)
Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:2)
Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:17)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Qui enim in gratia primus post periculum, hic recte praerogativam primi mensis accepit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 4:4)
De praerogativa potestatis hominibus in caetera animalia per benedictionem qua Noe cum suis donatus est, divinitus attributa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 1:1)
Haec praerogativa potestatis in caeteris animalibus videtur hominibus attributa et in superioribus partibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION