라틴어 문장 검색

si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장8)
Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:2)
nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:5)
adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:3)
Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III.4)
Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI.4)
Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.6)
ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 206:3)
quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 23:4)
itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 41:1)
Duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos, plurimosque optimates, cum impetrandi spe similia petituros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:1)
Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 8:2)
ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:2)
qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:1)
Et ideo qui novit velox esse Verbum Dei, cito petit, et cito impetrat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION