라틴어 문장 검색

Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, siquidem non solum ab eo postulo eam qui potest praestare, aut quod talis postulo qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subicio.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:4)
'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:5)
Nam quod postulas, nullis posses precibus vel laboribus impetrare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
qui hic litem apisci postulant peiurio mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS9)
Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant.
(카이사르, 내란기, 3권 15:11)
atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 96:1)
si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장2)
commendo tibi hominem, sic ut tua fides et meus pudor postulat, tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae aequa postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim, prodesse, in primis apud te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 588)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:8)
non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:2)
quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 325:3)
Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:12)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION