라틴어 문장 검색

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes dum ab hostibus prius impetus prius clamor inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 512:1)
nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 596:1)
tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 408:2)
Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 332:1)
ab dextera maximo cum clamore involant impetu alacri, foedant et proterunt hostium copias iure iniustas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 156)
An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 10:2)
ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 319:2)
non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum qui rupem ceperant clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:3)
istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 467:2)
vix clamorem eorum, nedum impetum, Suessetani tulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:1)
Clamore sublato fit a coniuratis impetus universis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:5)
ne strepitum quidem et clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장6)
Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, uultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장1)
Godefridus dux, Reymundus comes, Eustachius, Tankradus, Cuno de Monte acuto et filius ejus Lambertus, videntes quod gentilium exercitus et eorum virtus deficiens cedebat, in impetu equorum et vehementi concursu ac clamore pedestris vulgi mediis advolant hostibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:1)
clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 567:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION