라틴어 문장 검색

25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:1)
63. Si oecologici discriminis eiusque multiplicium causarum implicationem perpendimus, agnoscere debemus una ratione interpretandi realitatemque transformandi eam solvi non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:1)
Quapropter rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere debemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:3)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:15)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION