라틴어 문장 검색

Hocque angore impliciti, ut in stativis solati cessarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 13:3)
Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 20:1)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:28)
Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:2)
recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:3)
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:1)
tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam excidere et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장9)
tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:3)
Ideoque non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quemdam ejus, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 3:2)
Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita implicitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:3)
Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer implicitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 8:1)
Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:6)
et intus implicitum in longitudinem linamentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:5)
qui pendere postquam decidit, implicitus limo cunctantia pronus per vada reptabat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:255)

SEARCH

MENU NAVIGATION