라틴어 문장 검색

Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 10:1)
Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 19:1)
esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτεροσ et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 4:2)
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 4:1)
Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 10:1)
Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, praecepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 10:1)
sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 14:1)
Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:28)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Cui retulisse ferunt, huc se quod fata tulerunt Sponte nec inmissum, sociis sed agentibus ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:5)
Quantis uero implicitae malis sint breuissime monstrabo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:2)
recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:3)
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:1)
tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebram transuat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장107)

SEARCH

MENU NAVIGATION