라틴어 문장 검색

postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 191)
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 22)
De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 231)
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 340)
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3166)
et me despexe ad te per impluvium tuom fateor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 695)
namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque cardines tamquam centra, unum a terra inmani in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece π́ολοι nominantur, per quos pervolitat sempiterno caelum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장7)
Aquarii vero pisciumque punctis uti gradibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam partem aqua temperate salienti praestat aequinoctiales horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장53)
in trocleam induntur orbiculi per axiculos versationes habentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장6)
refertur autem ad orbiculum imum trocleae superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius religatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장8)
Haec autem ratio machinationis, quod per tres orbiculos circumvolvitur, trispastos appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장14)
cum vero in ima troclea duo orbiculi, in superiore tres versantur, id pentaspaston dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장15)
circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장19)
circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장20)
habent enim et in imo et in summo duplices ordines orbiculorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION