라틴어 문장 검색

Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:3)
sic interfatus et alter subicit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권61)
Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권145)
Ergo si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:6)
At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu inprecationibus postulabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].4)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 409:1)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)
interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 140:1)
quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 319:1)
prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION