라틴어 문장 검색

Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:31)
Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:1)
Atque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis impudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem, gestaque secus verbis comptioribus exornantem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:3)
Quartum atque postremum est genus impudens, pervicax et indoctum, eorum qui cum immature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 14:1)
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit.
(아풀레이우스, 변명 10:9)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
(아풀레이우스, 변명 61:6)
quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:12)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:12)
"Et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:13)
Et sic lepido sermone Fotis, at invicem cavillatus ego
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:1)
"Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION