라틴어 문장 검색

quare si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:1)
Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:9)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:11)
Non inpudenter vita quod relicum est petit, Cum fama quod satis est habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX15)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:1)
Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 12:7)
Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam tam inpudenter resistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:1)
In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
dedi veniam homini impudenter petenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION