라틴어 문장 검색

Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Apud plerosque enim innocentia pro ignavia, et culpa pro laude habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:12)
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:1)
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia, an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:1)
Quibus apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 3:1)
Similiter et Baldricus dux Foroiuliensis, cum propter eius ignaviam Bulgarorum exercitus terminos Pannoniae superioris inpune vastasset, honoribus, quos habebat, privatus et marca, quam solus tenebat, inter quattuor comites divisa est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 329:4)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.
(아풀레이우스, 변명 72:7)
"Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:7)
"Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:10)
Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:5)
Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:1)
Tum Poenus, eludens ignaviam militum eius pretiose armatorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 6:1)
Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION