라틴어 문장 검색

"Eaque divinationum ratio ne in barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Aeduum, hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae rationem, quam φυσιολογίαν Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 131:1)
Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 12:3)
nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:12)
ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, ausus es hoc ex ore tuo - - inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:2)
tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 11:2)
etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 3:2)
Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:3)
nam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:3)
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:4)
Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus ilium lacerarem modis!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 226)
Me impulsore hanc emtam esse ait.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 275)
me impulsore haec non facit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 553)
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)
ut, qui conducti plorant in funere, dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor vero plus laudatore movetur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION