라틴어 문장 검색

antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
non enim gazae neque consularis submovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis vivitur parvo bene cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 162)
Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:2)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 528:2)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 174:1)
nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION